Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.16.1 | Cic. Fam. 5.16.3 (English) | >>Cic. Fam. 5.16.6 |
5.16.1
est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime , quam semper in ore atque in animo habere debemus , homines nos ut esse meminerimus ea lege natos , ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra , neque esse recusandum quo minus ea , qua nati sumus , condicione vivamus , neve tam graviter eos casus feramus , quos nullo consilio vitare possimus , eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus .
neque hae neque ceterae consolationes , quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae , tantum videntur proficere debere , quantum status ipse nostrae civitatis et haec 'perturbatio temporum perditorum , cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt , minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re p . perdidissent .
5.16.4
quod si tuum te desiderium movet , aut si tuarum rerum cogitatione maeres , non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto ; sin illa te res cruciat , quae magis amoris est , ut eorum , qui occiderunt , miserias lugeas , ut ea non dicam ,
quae saepissime et legi et audivi , nihil mali esse in morte , ex qua si resideat sensus , immortalitas illa potius quam mors ducenda sit , sin sit amissus , nulla videri miseria debeat quae non sentiatur , hoc tamen non dubitans confirmare possum , ea misceri , parari , impendere rei p ., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur . quid est enim iam non modo pudori , probitati , virtuti , rectis studiis , bonis artibus , sed omnino libertati ac saluti loci ? non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum , qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur .
5.16.2
5.16.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.16.1 | Cic. Fam. 5.16.3 (English) | >>Cic. Fam. 5.16.6 |